CAPILLOS

CAPILLOS
CAPILLOS
ungendi ritus, occurrit apud Horat. l. 1. Carm. Od. 29. v. 7.
Puer quis ex aula capillis
Ad cyathum statuetur unctis?
Et l. 2. Od. 7. v. 7. 8.
---- --- ----- ----- nitentes
Malobathrô Syriâ capillos.
i. e. malobathrinô unguentô, de quo infra dicemus. Unde odorati capilli eidem, l. 3. od. 20. v. 14.
Sparsum odoratis humerum capillis.
Et Capillare, scil. unguentum, apud Martialem, l. 3.Epigr. 82. v. 26.
Et Cosmianis ipse susus ampullis,
Non erubescit murice aureô nobis
Drividere moechae pauperis capillare, etc.
Quod factum in primis in publica laetitia epulisque, uti suô lecô videre est. Sed et in Sacris moris vestigia, inprimis ubi de unctione Summi Sacerdotis; in cuius caput, diebus consecrationis suae, oleum sacrae unctionis estundebatur, quod inde descendebat super barbam et usque ad oram vestium eius, Psalmo 133. v. 2. Vide quoque infra voce Unguentum. Aliter madebant olim Germanorum capilli, de quibus Senec. l. 3. de Ita, c. 26. non est Aethiopis insignitus inter suos color, nec crinis rufus, et in nodum coactus apud Germanos. Idem Ep. 124. Quid capillum ingenti diligentiâ comu? cum ildum vel effuderis more Parthorum, vel nodô Germanorum vinxeris, vel, ut Schythae solent, sparseris. Nec alia mens est horum Iuvenalis versuum, Sat. 13. v. 164.
Caerula quis stupuit Germani lumina, flavam
Caesariem, et madido torquentem cornua cirro?
Torquent cornua madidô cirrô, qui comam obliquant, ut in cirrum, ac nodum eam cogant. Cornua vocat longas crinium sertas, quae torquentur, ut in nodum mitti possint. Graeci et κέρατα appellant. Inde et cornua, et crines in fluminibus, τὸ πολυχιδὲς, et rami. Madidus autem cirrus Germanorum, quia crebro comas lavabant saponibus. Qui nodos daut crinibus germanorum, iisdem et cirros tribuunt, et corum proprios faciunt. Martialis, l.
5. Epigr. 39. v. 8. Rhenique nodos. Tertullianus de Virginibus velandis: debehunt et ipsi aliqua insignia sibi defendere, aut pennas Garamantum, aut stropulos barbarorum, aut cicadas Atheniensium, aut cirros Germanorum. Sic illo loco legendum ex veteri scriptura, quae habet strobulos. Vide Salmas. ad Solin. p. 762.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • CAPILLOS radendi — apud Veteres non una itidem ratio, nec unus finis. In luctu, vel religionis ergo aut in poenam, radi consuevisle diximus, dicemusque passim. Alias non pauci communiter caput radebant: sed hîc iterum tonsurae modi varii. Stoici totô capite, atque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAPILLOS ornandi ratio — non una semper fuit. Triplex olim maxime celebris, tangitur Clementi in Canonibus: Οὐκ ἔξ εςτί ςοι τρέφειν τὰς τρίκας τῆς κεφαλῆς, καὶ ποιεῖν εἰς ἓν, ὃ ἐςτὶ ςπατάλιον, ἢἀπόχυμα, ἢ μεμερισμένην τηρεῖν. Una nempe erat, cum crinis colligebatur et in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAPILLOS ponendi ritus — vide supra in voce Capilli, et hîc ubi de Capillos radendi ritu …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAPILLOS tingendi consuetudo — indigitatur Tertulliano eidem, de Cultu Feminarum, Tum Solis animando simul et exsiccando capillo exoptabilis ardor: ubi animare capillum, eum tingere et colorare est; quemadmodum idem de Pallio, ubi de serci consiciendi ratione, animata stamina …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Capillos liberos non habet. — См. В долгу, как в шелку …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • COMPONERE Capillos — apud Ovidium, l. 1 Amor. El. 14. v. 35. Quid male compositos quereris periisse capillos? quid sit, vide supra, in voce Colligere. At Componere mortuum, sepeltre est. Horat. l. 1. Sat. 9. v. 28. Omnes composui, felices! nunc ego resto. Ausonius,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DEAURANDE Capillos artificium — indigitatur Valer. Flacc. Argon. l. 6. v. 710. et Seqq. sanguine vultus, Et gravidoe maduêre come, quas flore Saboeo Nutrierat, liquidoque parens signaverat auro. A quo χρύςωςις illa diversa, quâ intertexturâ aurearum bractearum barbam inaurasse… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAPILO — capillos …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • CAPILLI — apud Gothos et Boreales populos in magna olim veneratione. In capillis esse, idem est, ac in virginitare esse, Longob. l. 2. Tit. 14. l. 20. et l. 24. Nuptae ex antiquo more caput tegebant, virgines nudum praebebant, demissis interdum a tergo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAESARIES — Graece κόμη κουριῶσα, a caedendo, hinc de viris tantum; et quidem de capite praecipue. Hanc Deo devovendi ritus, occurrit inter Naziraeatus Leges, Numer. c. 6. v. 5. Omnibus diebus voti Naziraatus sui novacula ne transito super caput eius… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”